O tempora, o moresSinae inter Codicis civilis adoptionem et repressivas Hongcongi incolarum normas

Successus et errores Rei publicae Solis Orientis

Anthony WALLACE / AFP

Conventus nationalis Sinensis de Codicis civilis adoptione positivum heri suffragium tulit. Eventus atque exitus sane historicus, quoniam Res publica popularis Sinarum corpus legum civilium, quod inde a Kalendis Ianuariis anno 2021 vim et vigorem habebit, sibi primum comparavit. Codex ille, cuius conceptioni Italici iurisconsulti operam suam praestiterunt, praeter dispositiones generales et supplementa, sex partibus, videlicet iuribus realis, contractibus, iuribus personalibus, matrimonio ac familia, successione, civili responsalitate, nimirum constat.

At semper heri Conventus nationalis infaustam de publica securitate Hongcongensi legem ratam habuit. Quae norma omnino liberticida principium unius Civitatis, duarum systematum, sicuti Alexander Borises Johnson, primarius minister Britannicus, merito dixit, vere pertemptat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter