In Costarica duae mulieres quoque vel duo viri matrimonio iungi possunt: heri dies enim exiit quem Camera Constitutionalis Summi causis dirimendis Concilii praestituerat ut Parlamentum nuptias inter sexus eiusdem personas ratas haberet. Hoc non perfecto, Codicis de familia articulus, qui eiusmodi conubium dilucide vetabat, est ipso facto abolitus.
Tali ratione Costarica prima Americae Centralis Civitas facta est in qua matrimonium hominum eiusdem sexus est comprobatum. Quantum exemplum vero aliarum nationum institutionum necnon factionum politicarum repraesentatibus! Horum est promovere bonum temporale commune itemque determinare ac tueri iura tum socialia tum privata omnium civium, annumeratis personis v. d. Lgbti.