O tempora, o moresMinneapoli tumultus ob mortem Georgii Floyd, Afroamericani a biocolyta necati

Andrea Jenkins auctoritates hortata est ut racismus publicae salutis eventus existimaretur

george floyd
Agustin PAULLIER / AFP

Ob mortem Georgii Floyd, Afroamericani a biocolyta inermis Minneapoli suffocati, in Minnesotae urbe necnon in aliis Civitatum Foederatarum locis protestationes ac tumultus multiplicantur.

O quam vera ab Andrea Jenkins verba die Iovis dicta! Consilii municipalis Minneapolensis praeses vicaria et nota activista pro iuribus v. d. Lgbt auctoritates enim lacrimans hortata est ut racismus publicae salutis eventus existimaretur. «Donec huic veneno – sic ait – nomen non imponamus, malum illud Americam adhuc inficiet».