Ab anno 1917, quo Praemium Pulitzer institutum est, victorum nomina primum non Novi Eboraci in Universitate Columbiae sed in situ interretiali v. d. YouTube propter Coronarium Virus die 4 huiusce mensis sunt nuntiata. Praemio biographiis dicato ornatus est liber a Beniamino Moser scriptus, cui titulus Sontag: de eius vita et operibus (v. d. Sontag: Her Life and Work). In illo auctor – velut iurati iudices statuerunt – «scriptricis ingenium humanitatemque una cum eiusdem fragilitatibus, ambiguitatibus sexualibus volatilibusque animi inflammationibus nimirum comprehendit».
Vita Susannae Sontag, quae operibus suis nobis adhuc loquitur atque in Americano litterarum ac philosophiae firmamento valde rutilat, mirabilis contradictionum mixtio sane fuit necnon luminum umbrarumque ratio. Hoc explicari potest, sicut abhinc aliquos dies Paula Guazzo iure meritoque ait, vehementibus amoribus, quibus tantum erga mulieres Sontag flagrata est. Mulieres vero, quae scriptrici in amore paene umquam plene respondere.