O tempora, o moresVos ridere oportet homines…

In Veneni Coronarii temporibus Napoleonis, cuius obitus anniversarius dies hodie commemoratur, verba resonant veluti hortatus

Undeducentesimus hodie dies anniversarius recurrit, a quo Napoleo Bonaparte Sanctae Helenae exsul obiit. Cuius in mortem Alexander Manzoni carmen Il 5 maggio Italice composuit: celeberrimis versibus imperatoris gesta commemoravit ergaque eundem Dei misericordiam celebravit.

In temporibus Veneni Coronarii, cuius contra propagationem rei publicae moderatores ad regnum iuris servandum simulque civium salutem tuendam opportunas normas non semper statuerunt, ineptos se aliquando praebentes, praeclara Napoleonis verba resonant veluti hortatus: «Vos ridere oportet homines ne de iisdem fleatis».

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter