Matriti, Barcinone, Hispale, Valentiae, Malacae, Cordubae necnons in aliis Hispaniae urbibus maximis factio extremae dexterae Vox nuncupata multitudinem civium reclamantium contra Petrum Sánchez illiusque regimen superiore sabbato nimirum duxit. Tantum in capite ac regni arce duodeviginti milia fere sectatorum extremarum partium dexterarum, a Sanctiago Abascal rectarum, autoraediis vel autobirotis iter dispositum fecerunt.
Demonstrantes in primum ministrum ob normas statutas ad Veneni Coronarii propagationem continendam vehementer sunt invecti atque ab illo ut munere se abdicaret postularunt. Praescriptiones supra dictae, Abascal illiusque asseclarum iudicio, Hispanicorum civium libertatis et iurium modum illegaliter terminent: quare manifestatio ab iisdem Caravana pro Libertate est nominata. Sed nonne contradictio involvitur, et plane talis, quando de libertate et factione politica, quae Francisci Franco admiratione tenetur et minorum partium libertates iuraque sane proculcat, eodem tempore loquitur?