Ob tristissimum mulieris duodequadraginta annorum duorumque eiusdem filiolorum exitum consternatio moerorque immanis Arbigiadum et Italiam universam perstringere non desinunt. Heri enim, in Provinciae Varisiensis oppido, tectum aedificii, quod, olim repositorium industriale, nunc vero taberna placentaria, improviso est collapsum.
Ruinis oppressa, Fouzia Taoufiq, a Marocho oriunda, mortem obiit atque cum ea Soulaymane Hannachs, quinque annos natus, et Yaoucut, vix quindecim mensium infantula. Mulieris maritus ac tertius utriusque filius, novem annorum puer, incolumes autem evaserunt.