O tempora, o moresMortuus Carolus Webb, scriptor mythistoriae “The Graduate” nuncupatae

Secundum praestantissimum illius opus Michael Nichols, moderator cinematographicus, celeberrimam pelliculam homonymam anno 1967 duxit

Eastburni, in Sussexiae Orientalis oppido, Carolus Webb die 16 huiusce mensis e vita excessit, sed indocili ingenio scriptoris mortis rumor est solum heri dilatus: litteratus magni nominis vir octoginta unum annos habebat. In Californiana urbe Sancti Francisci anno 1939 natus, Carolus Webb litterarum humanarum doctor anno 1961 est renuntiatus.

Novem fabulas romanenses ab anno 1961 ad annum 2007 sane composuit. Summam gloriam tamen sibi comparavit ob mithystoriam The Graduate (Italice Il Laureato) inscriptam, secundum quam anno 1967 Michael Nichols, moderator cinematographicus, percelebrem pelliculam homonymam duxit. In ea Anna Bancroft ac Dustin Hoffman actores egerunt.