Die 25 vertentis mensis in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum textus legis de homo-transphobia in unum redactus recipietur. Cui vero acriter adversantur tum Liga et Fratres Italiae, extremae partes dexterae, tum furentes consociationum impoprie nuncupatarum pro vita familiaque sodales tum conservativae ephemerides tum Conferentiae episcopalis Italicae portio vetustati propitia: omnes, aperte mentientes, dicunt legem, si rata sit, exprimendi libertatem conculcaturam esse ac tali modo animis pavorem incutiunt.
Pari tempore sodalitates Lgbti variis causis, politicis bellis intestinis additis, se frigidas et in quaestionem neglegentes, velut alienatis ab sensu animis, nimirum ostendunt. Aliquot activistae, inter quos Lucam Trentini necesse est memorare, de communi bono praeclara atque egregia sentientes, Comitatum pro lege de homo-transphobia oppugnanda instituere atque heri, multo sudore et labore adhibito, motum, cui est signum Da vocem respectui (Italice Da’ voce al rispetto), ad normam consequendam incoharunt. Plus quam mille viri ac mulieres, magni quoque nomis veluti, exempli gratia, Antonellus Dose, Francisca Comencini, Michaela Marzano, duobus tantum diebus petitioni ab illis confectae subscripserunt.