O tempora, o moresDominicus Tardini revivit in Diariis suis, a Sergio Pagano, Archivi Apostolici Vaticani praefecto, editis

Persagacis praelati acta diurna necessarium sunt viaticum ad Pii XI ac Pii XII pontificatus melius cognoscendos

Inter tenebricosos annos, quibus tum fascalium hitlerianorumque tum communistarum stalinianorum ideologiae imperarunt atque in secundi belli mundani barathrum gentes deicere, Romanorum Pontificum agendi ratio penitus perspici planeque cognosci non potest primis illorum adiutoribus neglectis.

Qui in Pii XI pontificatu exeunte sane fuerunt Eugenius Pacelli, cardinalis a secretis Status, Dominicus Tardini, substitutus pro negotiis ordinariis (ab anno 1935 ad annum 1937) deinque secretarius Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis, et Ioannes Baptista Montini (futurus Papa Paulus VI), ille quoque substitutus a die 13 mensis Decembris 1937. Ad Romanae sedis fastigia evecto Pacelli, qui sibi nomen imposuit Pium XII, Tardini ac Montini eadem superiora officia exercere. Pastor Angelicus, anno 1944 utrosque pro-Secretarios Status renuntians, inter proximos suos operis socios eosdem annumeravit.

Atqui abhinc fere duo menses, cura diligenter adhibita a Sergio Pagano, episcopo titulari Celenensi et Archivi Apostolici Vaticani praefecto, cuius doctrinam scientiamque nemo ignorat, Dominici Tardini acta diurna, annos 1936-1944 complectentia, typis domus editoriae San Paolo nuncupatae in lucem sunt demum suscepta. Quae magni momenti sunt equidem necnon ad Pii XI e Pii XII pontificatus melius cognoscendos necessarium viaticum. Diaria Tardiniana summa cum animi voluptate leguntur: in eis Ecclesiae, quae olim fuit, viri sagacia, argutia, integritas, sinceritas, alacritas et, praesertim, Romanitas vivide micant ac refulgent.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta