O tempora, o moresLeosini perennisque eloquentiae floribus conspersae fascinatio: Historiae maledictae reincipiunt

Diurnaria Franciscum Rocca, ergastolo damnatum veluti Dinae Dore uxoris homicidii mandatorem, heri accurate interrogavit

Ex "Storie Maledette" pagina breviloquenti

Claritate praestantis programmatis televisifici, cui est titulus Historiae maledictae (vulgo Storie maledette), editio duodevicesima hesterno die incohabat. Duo tantum episodia, quorum alterum per Rai 3, canalem Radiotelevisionis Italicae, proxima dominica transmittetur. Trepidam televidentium exspectationem denuo non decepit Franca Leosini, magni nominis diurnaria necnon Historiarum maledictarum auctrix ductrixque, quae scaenam in dominationem omnino habuit.

Adhibita Dinae Dore homicidii casum disserendi subtilitate, Franciscum Rocca, victimae maritum veluti mandatorem ergastulo damnatum, illa confertim interrogavit atque, in paginis actorum processualium diserte percurrendis, novum mirumque diligentissimae pervestigationis specimen edidit. Quid deinde dicam de accuratissima verborum proprietate, fascinanti eloquentia floribus conspersa, suavibus monitibus permixtis perpaucis vocabulis verum plebeis sed incomparabili cum elegantia semper dictis?

Non est igitur stupendum, si #Storiemaledette, parvo temporis spatio, Pipiationis gradus heri scandit. Inter innumeros diurnariae admiratores cultoresque, leosiner nuncupatos, qui primum episodium spectavere et ardenter pipiavere, fuerunt quoque insignes artifices, moderatores radiophonici stationisque televisificae relatores, videlicet, v. g., Lucas Bizzarri, Nicolaus Savino ac praesertim Silvatica Lucarelli.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter