O tempora, o moresHomophobia et opinionis reatum: ita doctrix in peditis instructa novique lictores denuo ineptiunt

Dum iter legis ulterius progreditur, non desunt qui dissensiones favent et animis pavorem mendaciis incutiunt

Dum Coronarii Veneni contagia minuunt et morbi vis laxata in dies videtur, inter Phasim Tertiam cognominatam Italia itineri se recommittere conatur. Eodem tempore in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum de homo-transphobia oppugnanda legis, cuius relator Alexander Zan (parlamentarius Factionis Democraticae), iter est feliciter redintegratum et ulterius progreditur.

Attamen iam non desunt qui contra dicunt, legi adversantur, contentiones dissensionesque nimirum favent. Non solum vero inter extremarum partium dexterarum, videlicet Ligae ac Fratrum Italiae, legatos sed etiam inter sodales consociationum impoprie nuncupatarum pro vita familiaque atque conservativarum ephemeridum operis socios. Ad valida firmaque argumenta refutatoria ac potissimum nova omnino hebetes, hic homines nequam enituntur et contendunt ut animis pavorem incutiant. Quam ob rem affirmant legem, si rata sit, opinionis reatum instituturum esse et exprimendi libertatem conculcaturam.

Ita loquuntur haud multo plus minusve, exempli causa, Maximus Gandolfini, Ioannes Franciscus Amato, Marius Adinolfi, Simon Pillon, qui novi lictores pseudo-christiani putari possunt. Sed inter omnes vero refulget ob insulsitatem Silvana De Mari, quae, coitu anali penitus obsessa, dicit flagitiosam legem Antiqui ac Novi Testamenti lectionem esse vetituram. Quod est adeo absurdum ut Silvana De Mari, doctrix in digestorii apparatus endoscopia instructa, potius videatur exercitata ad ore pedandum.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta