Inscribitur Linkiesta Paper chartacea celebris ephemeridis interretialis editio. Ab hodierno die usque ad extremam aestatem in diariorum tabernulis tum Mediolani tum Romae decem Euronummis emi vel per cursorem publicum, ab ephemeridis compositorum collegio rogatu, mitti poterit. Christiani Rocca moderatoris iussu Linkiesta Paper est commentarium, quod numerus specialis dicitur, in viginti quattuor paginis scriptum.
Charta maiore editus, Ioanne Cavalieri curante, fasciculus imaginibus a Martha Signori et Alviino affabre delineatis nimirum exornatur: opus vero singulare atque innovatorium, quod alit animos et enutrit itemque oculos delectat.