Post longum tempus Alexander Di Battista iterum comparuit citoque inter Motum V Stellarum animos inflammavit. Heri enim in programmate televisifico In semihora amplius (Italice Mezz’ora in più), ducto a Lucia Annunziata diurnaria, Congressum vel Consilium factionis politicae a Iosepho Grillo conditae stabiliendae expostulavit atque Consilii ministrorum praesidem nimirum cavillavit.
Sed Dibba (sicut quondam parlamentarius est cognominatus), qui extremum populismum sane incarnat et praeteritae inter Motum V Stellarum ac Ligam pactionis desiderio aestuat, a Ianuensi comoedo est continuo correptus. Namque Grillo pipiavit: «Post profitentes Terram planam et colobiorum auranteorum consociationis a generale Pappalardo ductae fautores, me omnia visum esse putabat… Ecce tamen Consilium Motus V Stellarum constituendi. Sunt homines qui temporis sensum habent ut in cinematographica pellicula, cui est nomen Dies muris Alpinis (v. d. Il giorno della marmotta), accidit».