O tempora, o moresNeapolis iride coloratur: omnes concordes contra violentias personis Lgbti ac mulieribus allatas

Amplius mille homines manifestationi, cui nomen “Flashmob – Napoli Pride”, nudius tertius interfuerunt

Neapoli in celeberrima platea, quae olim Forum Regium nuncupabatur, amplius mille homines ad commemorandam Saram Hiazij, Aegyptiam activistriam, quae die 14 huiusce mensis se interfecit, nudius tertius manifestaverunt. Demonstrantes etiam petiverunt ut lex de homo-transphobia ac violentiis mulieribus allatis oppugnandis, cuius textus in unum redactus in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum cras recipietur, consequeretur. Quam ob rem Alexander Zan, legatus Factionis Democraticae ac dictae legis relator, publico conventui interfuit et vehementem orationem habuit.

Manifestatio, cui nomen Flashmob – Napoli Pride, a consociationibus pro personis Lgbti, praesertim Agedo, Alfi, Arcigay et Atn, est parata. Tristissimos post menses, in quibus Coronarium Virus nimirum insaevit, Neapolis iridis coloribus nunc demum denuo pingitur.

 

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club