O tempora, o moresRobertus Gervaso, diurnarius scriptorque eximius, ab Italia defletur: octoginta duo annos habebat

Martialis cultor facetusque Italicorum morum castigator, ob aphorismos clarissimus

Ex situs interretialis v. d. "Parole cristiane" breviloquentis pagina

Heri, die festo Rei Publicae Italicae, Mediolani Robertus Gervaso, post diutinum morbum, extremum vitae spiritum edidit: clarissimus scriptor et diurnarius octoginta duo annos excesserat. Cuius nomen grato commotoque animo est prosecutus Sergius Mattarella, qui illum praedicavit «virum humanitate doctrinaque imbutum atque in diurnariorum arte culturalique Civitatis nostrae vita diu principem».

Anscharii Wilde aphorismorum ac Martialis epigrammatum cultor, Gervaso Italicos mores, Horatiano modo, facete castigavit. Cum Indro Montanelli, cui intima amicitia coniungebatur, sex libros de Italiae Historia nimirum scripsit. Inter mirabilia eiusdem brevia dicta est memorandum illud: «Non sumus populus sanctorum nec poetarum nec artificum nec nautarum: sumus vero populus piscium in dolio». Vale, Roberte dilecte, atque nobiscum in scriptis tuis adhuc colloquere.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta
Paper

Linkiesta Paper Estate 2020