O tempora, o moresIn Russia Coronarium Virus dure saevit sed Putin solum consulit suffragio populi de Constitutione

Foederationis Russicae praeses Civitatem usque ad annum 2036 regere vult

(Alexey DRUZHININ / SPUTNIK / AFP)

Ob Veneni Coronarii propagationem condicio in Russia magis magisque atrox: plus quam quadringenti milia hominum et triginta morbo oppressi sunt et hesterno tantum die novorum infectorum numerus fuit octo milium quingentorum triginta sex. Attamen Vladimirus Putin, potius quam populum suum gravissima crise sanitaria educere, suffragio civium de Constitutione reformanda solo consulit.

Mense Iunio ineunte diem enim ascripsit Kalendarum Iuliarum ut textum legis fundamentalis ad plebis scitum deferret. Quod ad Parlamenti praerogativas, Consilii Civitatis statum, praesidentiale munus attinet sane innovando, Putin Foederationem Russicam usque ad annum 2036 regere vel, ut melius dicam, tyrannica dominatione importune vexare poterit. Non est autem obliviscendum inter quae “novus Russarum imperator” vult emendare esse etiam articulum 72, videlicet matrimonium sicuti unionem viri cum muliere redefinire.

Quod, iudicio Putin suorumque officialium, nimirum impediat ne – velut in homophobica pellicula pervulgatoria a famoso officio informatorio v. d. RIA FAN confecta aspicitur – nuptiae inter eiusdem sexus personas ratae habeantur et huiuscemodi coniugia filios filiasve adoptent. Alexius Naval’nyj, dux factionis politicae nuncupatae Russia of the Future, abhinc quattuor dies merito pipiavit: «Putin circa homosexualitatem profecto insanivit».

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta