O tempora, o moresAngelini diurnarius falso paedophiliae defendendae crimine Scalfarotto turpiter accusat

Italiae Vivae legatus subsecretariusque Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis actionem illi intendit

Dies demum illucet, quo in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum textus legis de personarum v. d. Lgbti ac mulierum odio oppugnando inhibendoque in unum redactus recipitur. Cui vero acriter adversantur tum consociationes atque ephemerides conservativae tum Conferentiae episcopalis Italicae portio vetustati propitia: omnes, aperte mentientes, dicunt legem, si rata sit, exprimendi libertatem conculcaturam esse ac tali modo animis pavorem incutiunt.

Non desunt etiam qui, de quaestione disputantes, se calumniis uti non erubescunt. Nudius tertius Antonellus Angelini diurnarius turpiter pipiavit ac falso paedophiliae defendendae crimine Ivanum Scalfarotto accusavit. Sed, quod est gravius, ut Italiae Vivae legatum subsecretariumque Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis paedophiliam existimare inclinationem sexualem confirmaret, ille absurdum dictu argumentum nimirum attulit.

Angelini enim – audite, audite omnes – legis, cuius relator Scalfarotto in superiore legislationis spatio, emendationem a Carolo Giovanardi, qui tum senator erat, propositam sane adhibuit. Qua de re parlamentarius, Apuliae Regionis praesidentiae nunc candidatus, heri nuntiavit, circumstantiis gravissimis perspectis, diurnario illi actioni intendisse.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club