Horror ingens Africam Australem perstringere non desinit. Nudius tertius apud Ioannesburgum, maximam Africae Civitatis urbem, iuvenis mulieris, gravidae octavo mense, cultro percussae ac suspensae corpus est inventum exanimatum: illa, nomine Tshegofatso Pule, duodetriginta annos tantum habebat.
Praegnantis iuvenis, quae die 4 vertentis mensis inter sollicitudinem universam cerni desierat, crudelis trucidatio indignationem popularem movit. In Pipiatione, planiforma interretiali, #JusticeForTshego primum locum detinere pergit. In Africa Australi violentia mulieribus adlata ad fastigium summum pervenit: in Civitate enim mulier tertia quoque hora necatur.