O tempora, o moresFoederatarum Americae Civitatum Supremum iudicum Collegium pro personis Lgbt sententiam dixit

Statutum est ut Titulus VII legis de iuribus civilibus, anno 1964 ratae habitae, in discriminationes sexuali propensione vel generis identitate etiam valeret

Ex Antonii Rotelli Libri Faciei pagina

Heri in Foederatis Americae Civitatibus Summum causis dirimendis Concilium secundum personas Lgbt nuncupatas pronuntiavit. Punctis plurimis – sex iudices positivum suffragium, tres tantum vero negativum tulerunt – Supremum Collegium statuit ut Titulus VII legis de iuribus civili (Anglice Civil Rights Act dictae), anno 1964 ratae habitae, in discriminationes quoque ob sexualem propensionem vel identitatis generem sane valeret. Cui sunt etiam suffragati Ioannes Roberts, Summi Concilii praeses, et Nigellus Gorsuch, iudex conservativus, a Donaldo Trump creatus.

Titulus, quem ante commemoravimus, nimirum prohibet mercedarios quemviscumque hominem phyle, colore, religione, sexu vel nationalitate discriminare. Sententia hesterno die prolata, Foederatarum Americae Civitatum Summum causis dirimendis Concilium igitur decrevit nullum quoque hominem sexuali propensione vel generis identitate esse exauctoraturum. Iure meritoque Antonius Rotelli, Italicus iurista advocatusque, sententiam illam, temporibus perspectis, historicam denominavit.