O tempora, o moresViganò Trump epistulam mittit et Civitatum Foederatarum praeses exultans pipiat

In litteris suis archiepiscopus titulo Ulpianensis scribit Coronarium Virus ac tumultus ob Georgii Floyd homicidium Rectionis invisibilis coniurationem esse contra Domum Albam

Die 6 huiusce mensis Carolus Maria Viganò, archiepiscopus titulo Ulpianensis et olim nuntius apostolicus in Civitatibus Americae Foederatis, Donaldo Trump epistulam scripsit. In ea praesul, notus ob famosum documentorum carthophylacium editum in Italica ephemeride La Verità nuncupata atque acres vituperationes contra Papam Franciscum, Civitatum Foederatarum praesidem collaudabat et, incredibile dictu audituque, affirmavit sanitariam Coronarii Veneni crisin tumultusque ob Georgii Floyd necationem clara esse indicia Rectionis invisibilis (Anglice deep state) coniurantis contra Domum Albam. Quae est, archiepiscopi iudicio, aeterni belli signum confirmatioque inter bonum ac malum vel inter filios lucis et filios tenebrae.

Sed adhuc magis incredibile ob insulsitatem adhibitam id quod Trump quattuor post dies exultans pipiavit. Civitatum Foederatarum praeses enim non solum Viganò epistola honoratissimum se appellavit sed etiam homines tum in Deum credentes tum non credentes illam legere est sane suspicatus.