O tempora, o moresCaroli Reiner artium mundus supremum vale dicit: comoedus duodecentum annos habebat

Actor, qui praemium Emmy novies vicit, in Californiano oppido Beverly Hills nuncupato sua morte periit

Wikipedia

Die 29 mensis Iunii Carolus Reiner, celeberrimus comoedus, actor, scriptor scaenicus ac moderator cinematographicus, Beverly Hills, in Angelopolis Comitatu, obiit: magni nominis artifex, morte sua defunctus, duodecentum annos excesserat.

Cum Stella Lebord actrice cantriceque matrimonio coniunctus, Carolus Reiner, Roberti moderatoris cinematographici pater, septuaginta professionalis cursus fere annis gloriosum praemium Emmy nuncupatum iam novies vicit. In serie televisifica comica The Dick Van Dyke Show Roberti (Rob) Petrie personam suscipiens, histrio ille immortalem famam, inter alia, sibi praesertim comparavit.