O tempora, o moresForza Italia emendationi legis contra homo-transphobiam suffragium positivum fert

Consensionem de opinionis libertate Alexander Zan cum factione politica, a Silvio Berlusconi ducta, fecit

Legi de praeveniendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus generisque identitatem allatis, cuius textum in unum redactum Commissio de Iustitia apud Cameram Deputatorum examinare pergit, non solum Liga et Fratres Italiae, extremae partes dexterae, verum etiam nonnulli factionis politicae, a Silvio Berlusconi conditae ductaeque, legati sane adversantur. Non vero desunt inter partium in Parlamento maioritatem tenentium, videlicet Factionis Democraticae, Italiae Vivae, Motus V Stellarum (praeter LeU), legatos qui normam opinionis exprimendi libertatem conculcaturam esse valde timent.

De qua re Alexander Zan legis relator, et ad vitandum ne textus in unum redactus antiquaretur et ad omnen timorem fugandum (revera sine ulla necessitate), cum Henrico Costa, berlusconianae factionis parlamentario, heri pactus est vel, melius dicam, cum catholicis deputatis tum Factionis Democraticae tum Italia Vivae tum Motus V Stellarum.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta