O tempora, o moresHoncgongi puella quindecim annos nata ob violationem legis de publica securitate deprehenditur

Trecenti octoginta fere homines in vinclis sunt coniecti: dum Britanniarum Regnum ac Foederatae Americae Civitates Rem publicam Solis Orientis acre vituperant, Italia turpiter tacet

Isaac LAWRENCE / AFP

Kalendis Iuliis, quibus Hongcongi lex Sinensis de nationali securitate vigorem habuit ac vicesimus tertius dies institutionis provinciae specialis sub Rei publicae Solis Orientis imperio anniversarius recurrit, illic decem homines, inter quos puella quoque quindecim annos nata, ob praescriptionis violationem sunt comprehensi et in vinclis coniecti. Trecenti septuaginta fere cives, qui contra Sinense regimen reclamabant, ob illicitam manifestationem habitam sunt autem deprehensi.

Legi omnino liberticida, quea principium unius Civitatis, duarum systematum, sicuti Alexander Borises Johnson, primarius minister Britannicus, merito iam dixerat, vere pertemptat, Britanniarum Regni, Foederatarum Civitatum Americae necnon innumerorum Civitatum rectiones vehementer adversantur et, sanctionibus Rem publicam popularem Sinarum minantes, eandem acriter vituperant. Italia tantum tacere pergit eiusque silentium vere horrendum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter