O tempora, o moresPrimarium Namnetense templum flammis voratur: magnificum organum musicum deletum

Voluntarius, ex Ruanda oriundus, incendii supicionem habet sed auctoritates dioecesanae eum defendunt

Ex Ioannae Rolland breviloquentis pagina

Die 18 vertentis mensis immane incendium in primario Namnetensi templo ortum est illudque tres fere horas vastavit. Flammae aedem cathedralem, praeclarum Christianae religionis artisque signum, afflixere et magnificum organum musicum, quod Revolutioni Gallicae superfuerat, voravere.

Dubium non est id humana fraude factum esse. Nunc voluntarius, ex Ruanda oriundus et undequadraginta annos natus, incendii supicionem habet sed auctoritates dioecesanae eum defendunt.