In Palatii Madama aula Matthaeus Renzi, Italiae Vivae conditor, heri nuntiavit tum se tum factionis suae senatores Consilii de electionibus ac parlamentaribus immunitatibus, quod die 26 mensis Maii facultatem lege agendi cum Matthaeo Salvini negaverat, deliberationi esse refragaturos. Duos ante menses Italiae Vivae laticlavii, ut postulationis, a Panormitano ministrorum Tribunali factae, naturam penitus perscrutarentur, a ferendo suffragio abstinuerant.
Hesterno autem die Renzi sententiam suam probavit, diserte dicens mense Augusto praeteriti anni Salvini, qui minister Negotiorum Externorum illo tempore erat, e navi Proactiva Open Arms nuncupata centum septem migrantium egressu prohibito, ad publicum commodum et utilitatem non egisse. «Tali modo – ait ductor Italiae Vivae – Salvini immigrationem non vero refrenabat, sed tantum in Libro Faciei sectatorum suorum numerum augebat. Quod est gentium adventus visio, populismo omnino favens».