Panormi, plena publicae securitatis observantia ad Coronarii Veneni propagationem refrenandam, festivitas Sanctae Rosaliae sine sollemnibus pompisque primum est heri celebrata. Die ipso festo, incolis sacrosancto, tanta calamitas quanta numquam fuit nobilissimam Siciliae urbem sane oppressit.
Tres fere horas imber fluminis modo ac violentius quam alias est effusus. Tanta vis aquae deiecit ut viae inundarentur et autoredae navibus, quae suo curso decedunt, essent similes: convectores nando in tutum pervenerunt. Duae personae, automobili vehiculo vectae, imbre autem submerserunt et in aqua perierunt.