O tempora, o moresOlivia de Havilland ab artium mundo defletur: celeberrima actrix centum quattuor annos habebat

Artifex scaenica, illustri laude celebrata ob Melaniae Hamilton personam gestam in "Vial col vento", Lutetiae diem obiit

Lutetiae Parisiorum Olivia de Havilland, ultima aureae Ruscisilvae aetatis auctrix superstes sororque Ioannae Fontaine inclutae actricis (cui verum nomen erat Ioanna de Beauvoir de Havilland), extremum vitae spiritum, die 25 vertentis mensis, in somno edidit: artifex scaenica, illustri laude celebrata, centum quattuor annos paulo ante, videlicet Kalendis Iuliis, nimirum compleverat.

Nobilis claraque ex Melaniae Hamilton persona suscepta in cinematica magni nominis pellicula Vento discessa (Italice Via col vento) inscripta, Olivia de Havilland Praemium Ansgarianum bis vicit: ob priores partes actas in taeniolis, cui primae titulus Unicuique fatum suum (Italice A ciascuno il suo destino), alteri vero Puella heres ex asse (Italice L’ereditiera), pro optima actrice, annis 1947 et 1950, est habita.