Contra legem de praeveniendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus generisque identitatem allatis furentes fascalis regiminis asseclae atque infesti consociationum impoprie nuncupatarum pro vita familiaque sodales in sexaginta amplius oppidis, execepta urbe Roma in qua manifestatio statuta est abolita, hodie nimirum demonstrant. Novi lictores pseudo-christiani, veluti, exempli gratia, Marius Adinolfi, Antonius Brandi, Iacobus Coghe, omnino hebetes ad valida firmaque argumenta refutatoria ac potissimum nova, enituntur et contendunt ut animis pavorem incutiant. Quam ob rem aperte mentiuntur atque affirmant legem, si rata sit, opinionis reatum instituturum esse et exprimendi libertatem conculcaturam.
Sed non sunt tantum qui odium seminant, sunt etiam qui odium amore universalique respectu averrunt. In eodem hodierno die, Comitatus pro lege, cui est signum Da vocem respectui (Italice Da’ voce al rispetto), invitationem accipientes et clamantes: «Odium averre», cives et activistae Lgbti normae approbationem efflagitant. Sic Bergomum, Brixia, Cremona, Panormus, Padua, Roma, Tarentum, Vicetia iridis coloribus demum denuo pinguntur.