O tempora, o moresMulier cum filio suo altercatur illumque cultro occidit

Palantini, in Pedemontano pago, homicidium heri evenit

Alterum iam diem miserabilis tristisque casus Palantinum consternat ac nimirum perstringit. Hesterna enim nocte, in Provinciae Verbanensis-Cusianae-Oscelensis oppidulo, Victoria Galdi, septuaginta septem annos nata, cum filio suo iurgiis acriter certavit atque illum, primo diluculo, cultro quinquies percussit occiditque. Victimae, undequinquaginta annos habenti, nomen Elvis Motetta.

Familiaris condicio, multo iam ante exacerbata, ob recentem Victoriae mariti mortem novissimis diebus in peius erat versa.