O tempora, o moresPapa Franciscus Unitarum Nationum Coetum laudat et ad universales indutias exhortatur

Internationalis Consilii Securitatis organizationis resolutio ad efficaciter adiuvandas gentes bello excruciatas Kalendis Iuliis rata est habita

Heri, post Orationem Angelicam dictam, Papa Franciscus Unitarum Nationum Coetus Consilii Securitatis resolutionem, die 1 huisce mensis ratam habitam, nimirum praedicavit.

«Laudabilis vere petitio – sic Romanus Pontifex ait – ad universale subitumque ignistitium pangendum. Quod necessariam pacem securitatemque concederet ad subsidia etiam atque etiam ministranda. Votis igitur expeto ut eiusmodi consilium pro laborantium bono ad effectum revera ac tempestive perducatur. Haec Consilii Securitatis resolutio ad pacis futurum primus alacer gressus sane fiat».

Quam resolutionem Nationes Unitae statuerunt ad Coronarii Veneni propagationem refrenandam ac tum refugos tum gentes bellis vexatas valenter sublevandas.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta