O tempora, o moresPlacentiae septem carabinarii in custodiam coniciuntur

Viri militares occultationis, exactionum illicitarum, torturae, peculatus, drogarum mercatus, inter alia, accusantur

Propter septem carabinariorum comprehensionem consternatio stuporque enormis Placentiam et Italiam universam perstringere non desinunt. Ioseph Montella, Salvator Cappellano, Angelus Esposito, Iacobus Falanga, Daniel Spagnolo in vincula coniecti sunt, dum Marcus Orlando, militaris contubernii praefectus, ac Stephanus Bezzeccheri marescallus in custodiam domesticam sunt dati. Carabinariorum praetorium, in via Caccialupi situm, apud sequestrem plane positum. Lucas Milani, iudex praeliminaribus investigationibus praepositus, in alios quindecim homines praecavendi ratione praeterea consuluit.

Septem cabinarii comprehensi drogarum venditionis, receptationis, exactionum illicitarum ac violentia factarum, illegalis custodiae, torturae, personalium laesionum, peculatus, secretorum ex officio revelationis ususque, falsi ideologici, arbitrariae perquisitionis, ad Civitatis incommodum fraudis criminibus arcessuntur.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club