O tempora, o moresSalvini contra legem a Zan relatam blaterat illique ridiculum heterophobiae argumentum opponit

Ligae secretarius omnino ignorat textum legislativum in unum redactum discriminationes ob sexualem inclinationem inhibere igiturque illas quoque personis heterosexualibus allatas

ANDREAS SOLARO / AFP

Ad vituperationem legis de praeveniendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque, ob sexum, inclinationem sexualem, genus generisque identitatem allatis, non sufficiebant novi lictores pseudo-christiani veluti, exempli gratia, Maximus Gandolfini, Ioannes Franciscus Amato, Marius Adinolfi, Simon Pillon, false dicentes legem, si rata sit, exprimendi libertatem conculcaturam. Non sufficiebant vero ephemerides conservativae incutientes pavorem lectoribus lectricibusque imparatioribus per commentationes ambiguas ac subdolas. Non sufficiebant episcopi vetustati propitii dogmatice asseverantes legem non oportere. Non sufficiebant postremo feministae perpaucae sed tumultuosae et infestae strepitantes, sine validis argumentis, contra identitatis generis notionem.

Heri Matthaeus Salvini quoque textum legis in unum redactum et in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum nudius tertius depositum sane obiurgavit. Quod perridiculo sermone, more solito, autem fecit. Risum enim movens, Ligae secretarius sane affirmavit necesse ergo esse ut lex de heterophobia adversanda quoque rata haberetur. Salvini fortasse omnino ignorat personas heterosexuales propter se non discriminari atque, si forte hoc accidat – sicut Alexander Schuster, advocatus clarissimus, iure optimo ait –, eiusmodi discriminationes vel violentias secundum legis textum, quem supra diximus, esse etiam inhibituras et punituras.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta