O tempora, o moresNovariae perniciosa secta dimittitur: puellae vexatae et in servitutem adductae

Sex iam lustra vir, septuaginta septem annos natus et doctor appellatus, consociationi praeerat

Duobus post annis investigationum, a Taurinensi Rei publicae Italicae Procura coordinatarum, perniciosa pollensque secta, in Provincia Novariensi sedem principem habens, reperta est atque fusa fugataque. Consociationi, e feminini sexus personis praecipue constitutae, sex iam lustra vir, duodeoctogesimum annum nunc agens, praeerat. Hic, doctor vulgo appellatus, ut Deus venerabatur.

Qui ad fines suos consequendos auxiliatricibus, carnificibus ipsis, utebatur: triginta per annos nonnullas quoque puellulas psychologice vexavit, excruciavit, constupravit et in servitutem adduxit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter