Dum in urbe Khartumensi causa de subitanea regiminis conversione adversus sanguinarium Omar Hasan Ahmad al-Bashīr, qui triginta per annos Rei publicae Sudanensis praeses fuit et die 11 mensis Aprilis anno 2019 a militaribus copiis nationalibus imperio est nudatus, heri incohabat, universae Civitatis in melius restituendae renovandaque opus non desinit. Cui sagacissimus Abdalla Hamdok, primus minister, operam diu navat.
Sicuti ille die 10 huiusce mensis nuntiavit, Codicis poenalis Sudanensis, a shariae legum corpore repetiti, articula nonnulla sunt abrogata. Inter quae potissimum memoranda abolitio capitalis poenae tum ob apostasiam tum sodomiam, quae non vero congressum maris cum foemina in vase praepostero sed concubitum maris cum mare vel foeminae cum femina tantum valet. Qua de re in Sudania novissimis triginta annis – ut Antonella Napoli diurnaria in ephemeride L’Avvenire iure optimo scripsit – amplius centum personae homosexuales summo supplicio perierunt.