O tempora, o moresBenedictus XVI erysipelate in vultu affligitur: cuius valitudo post fratris obitum aggravata

Nuntius morbi, quo Papa emeritus afficitur, a Petro Seewald est allatus

HO / OSSERVATORE ROMANO / AFP

Benedictus Decimus Sextus gravi erysipelate, quod illi intolerandos dolores affert, in vultu affligitur. A Kalendis Iuliis, quibus Georgius Ratzinger, Romani Pontificis emeriti frater, diem supremum obiit, morbus sane increvit. Cuius nuntium Petrus Seewald diurnarius, qui Benedicti Decimi Sexti vitam composuit et cum doctissimo Francisci Papae decessore est nuper congressus, nimirum portavit.

Scriptori illi Joseph Ratzinger, nonaginta tres annos habens, quoquo modo optimista inflammatusque denuo scribendi cupiditate est visus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter