O tempora, o moresCarolus Calenda intolerandis pipiantibus respondit illorumque petulantiam facete comprimit

Sententiam de lege contra homophobiam pertinaciter interrogatus, partis Actionis conditor Matthaei Richetti responsum primum memoravit

Secundum demoscopias novissimis hebdomadibus peractas Actio, factio politica a Carolo Calenda ac Matthaeo Richetti condita, Italiam Vivam superavit atque plus minusve 3% Italicorum civium est grata. Quam ob rem fortasse, licet de parvis numeris agatur et Henricus Costa, qui Berlusconianas partes deseruit nuperque in Actionem transivit, ipsisus factionis unus solus deputatus sit, aliqui Pipiatorii usuarii plures per dies Carolum Calendam sententiam de lege contra homophobiam transphobiamque sine intermissione rogavere.

Quattuor abhinc dies Matthaeus Richetti senator Actionem de lege, cuius textum in unum redactum Camera Deputatorum superiore die 3 examinare coepit, positivum suffragium laturam esse respondit. Pipiantes, perpauci vero sed clamosi, quos supra dixi, contempta diserta affirmatione, ex Carolo Calenda sententiam requirere pertinaciter perrexerunt. Nudius tertius Actionis ductor facete pipiavit atque effrenem infestamque interretialium molestorum petulantiam argute compressit.

Melius vero non esset, omnibus perspectis rebus, Iosephum Conte, Aloisium Di Maio, Matthaeum Renzi ac potissimum Nicolaum Zingaretti, Factionis Democraticae secretarium, cuius partis est Alexander Zan, legis relator, sententiam rogavere quoniam ispi de quaestione altissime siluere et silent?

 

X