O tempora, o moresFrancae Valeri Italia universa supremum vale lacrimans dicit: actrix centum annos habebat

Artifex, nobilis claraque ex Dominulae Affectatae, Caesirae manuum curatricis ac Domnae Cecioni personis in scaenis susceptis, Treboniani obiit

Franca Valeri, cui verum nomen erat Alma Franca Maria Norsa, Treboniani in villa sua extremum vitae spiritum heri in somno placide edidit: praclara artifex scaenica et cinematographica, scaenalis scriptrix dramatumque auctrix centum annos paulo ante, videlicet pridie Kalendas Augustas, nimirum compleverat. Dominulae Affectatae (Italice La signorina Snob), Caesirae manuum curatricis (Cesira la manicura) ac Domnae Cecioni (La sora Cecioni) personas in scaenis induens, Franca Valeri immortalem famam, inter alia, sibi potissimum comparavit.

Cuius nomen grato animo est prosecutus Sergius Mattarella, Italianae Rei Publicae praeses, eam iure meritoque praedicans «actricem versatilem ac popularem, quae ob magnam peritiam et extraordinariam sympathiam in Italicorum cordibus manebit». Francae Valeri memoria nulla umquam oblivione certissime delebitur semperque in mentibus praesertim hominum Lgbti, quos illa vivens adamavit et a quibus ardentissime amata est, nimirum haerebit. In quo genere Vladimirus Luxuria recte pipiavit: «Domina in vita et in scaenis, amicalis certaminum adiutrix pro tuendis iuribus Lgbti, nobis deeeris».