O tempora, o moresLinkiesta iterum typis editur: novo fasciculo de parlamentariorum numeri diminutione agitur

A die 4 mensis Septembris ephemeridis numerus specialis in diariorum tabernulis tum Mediolani tum Romae emi poterit

Ephemeridis Linkiesta secundus numerus specialis in forma chartacea a die 4 mensis Septembris usque ad hebdomadas proximas in diariorum tabernulis tum Mediolani tum Romae quinque Euronummis emi vel per cursorem publicum, ab ephemeridis compositorum collegio rogatu, mitti poterit. Quo altero praelo edito agit de plebis scito diebus 20-21 huiusce mensis indicto ut omnes cives ius suffragii habentes sententiam ad deputatorum senatorumque numerum minuendum ferant.

Christiani Rocca moderatoris consilio fasciculus contra suffragium positivum, quod nihil aliud quam simulatorius rei politicae humiliandae ac democratiae repraesentativae exsuperandae conatus, est sapienter conscriptus: opus vero singulare atque innovatorium, quod alit animos et enutrit itemque oculos delectat.

 

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter