Dum Virus Coronarium in Polonia iterum saevit, Ius et Iustitiam (Polonice Prawo i Sprawiedliwość), factionem politicam conservativam ac nationalisticam quae in Civitate summam imperii tenet, muneris abdicatio, a Sanitatis ministro facta, valde iactavit. Nudius enim tertius Lucas Szumowski, diariorium scriptoribus congregatis, ab officio se removere nuntiavit. Quod negotium ex eo die Matthaeus Morawiecki, consilii administrorum praeses, interim suscepit. Die 17 vertentis mensis Ioannes Cieszyński Sanitatis viceministri munus iam abiecerat.
Ab innumeris ephemeridibus uterque ad res sanitarias emendas in primaria Veneni Coronarii phasi irregularis pecuniae publicae expensae accusatur.