Die Iovis Publicum Terrae Reginae Concilium legem, quae medicos ac valetudinis curatores conversionis therapias, quae vocantur, cuivis homini adhibere prohibet, sententiis longe plurimis sanxit: XLVIII suffragia faventia, XLI vero contraria. Terra Reginae (Anglice Queensland), tali modo, prima Austaliae Civitas lege vetans perniciosissimas praxes illas, quarum finis est sexualem propensionem vel generis identitatem quacumque ratione immutare, corrigere vel comprimere.
Quam legem qui neglexerit, carceris poena per plures menses usque ad annum punietur. Sed quisquis ex medicis, psycologis, psychiatris valetudinisque curatoribus conversionis therapias, de quibus supra locuti sumus, minoribus annorum duodeviginti adhibuerit, in vinculis anno ac dimidio condetur.