O tempora, o moresItalia in luctu propter Sergii Zavoli mortem: inclutus diurnarius nonaginta sex annos habebat

Nostratis commentariorum artis magister Arimini prope Friderici Fellini exuvias sepelietur

Sergius Zavoli Monte Porcio, quo in oppido quadraginta amplius annis vixit, ad superos nudius tertius evolavit: nobilis clarusque diurnarius et scriptor, qui in rebus politicis etiam plurimum versatus, nonaginta sex annos excesserat. Cuius nomen grato commotoque animo est prosecutus Sergius Mattarella, Italicae Rei Publicae praeses, qui illum praedicavit «virum omni doctrina extremaque animi mollitia praeditum» atque «unum ex amplissimis Italiae artis televisificae auctoribus».

Ob radiophonicam transmissionem nomine Clausura, quam anno MCMLVII una cum Petro Pasini diurnario et Ildebrando Pizzetti musico confecit, illustri laude celebratus, Zavoli magni momenti spectaminum televisificorum, inter quae tria potissimum memoranda, videlicet Processus in stationem (Italice Processo alla tappa), Dictaturae ortus (Italice La nascita di una dittatura) ac Reipublicae nox (Italice La notte della Repubblica), auctor fuit ac ductor. Cum Italorum Societati Radiotelevisificae, quae compendiariis litteris RAI nuncupatur, per sexennium MCMLXXX-MCMLXXXVI praefuisset, postea senator quater creatus est. Romandiolae, patriae telluri, amoris sanguinisque vinclis ligatus sicuti frondosa cupressus in vitali terra altissimis radicibus defixa, Sergius Zavoli Arimini humabitur: Italici diurnalismi magister illic prope exuvias celeberrimi Friderici Fellini moderatoris cinematographici, cui intima amicitia coniungebatur, iustorum somnum aeterne dormiet.

X