O tempora, o moresStephanus Bannon in custodiam conicitur: de fraude accusatur

Qui Donaldi Trump susasor strategicus fuit, a pecunia ad instruendum murum inter Mexicum et Americam collecta plus decies centena milia dollariorum averteret

Michal Cizek / AFP

Stephanus Bannon, diurnarius, politologus cinematographicusque productor, qui interretialis extremae dexterae situs Breitbart News Anglice inscripti moderator ac Donaldi Trump, Civitatum Americae Foederatarum praesidis, suasor strategicus fuit, in pamphilo navigio, cuius possessor multimilionarius Sinensis Guo Wengui, est heri mane comprehensus.

Bannon de fraude accusatur: Neoeboracensis magistratus inquirentis iudicio, famosus diurnarius partem viginti quinque millionum dollariorum, per motum We Build The Wall collectorum, averteret et decies centena milia in usus suos transferret. Pecunia ad instruendum murum, qui Mexicum et Americam seiungat ne migrantes in Civitates Unitas ineant, conquisita erat. Iudex Stephano Bannon, qui se culpa vacare professus est, condicione ut ille quinque milliones dollariorum satisdato solvat atque non peregrinetur nec aëriis vehiculis scaphisque utatur, libertatem ad tempus concessit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter