O tempora, o moresItalia in luctu ob mortem Amos Luzzatto: pugnae contra razismum heros 92 annos habebat

Qui ab anno 1998 ad annum 2006 Unioni Communitatum Hebraicarum Italicarum praefuit, Venetiis die 9 mensis Septembris mortem obiit

E Milenae Santerini breviloquentis pagina

In serenissima urbe Venetia Amos Luzzatto, clarissimum Hebraismi columen ac litterarum Italicarum lumen, ad superos heri evolavit: inclutus scriptor opusculique altioris doctrinae auctor nonaginta duos annos excesserat. Qui, Dantis Luzzatto celebris rabbini e materna progenie nepos (Samuel David Luzzatto, Italicus Iudaicorum Studiorum [Theodisce Wissenschaft des Judentums] repraesentans, abavus paternus autem fuit), anno 1939 ob nefandas phyleticas leges in Palestinam una cum matre avisque exsulatum ivit. Romam 1946 reversus, Amos Luzzatto Factioni Communisticae Italianae nomen dedit: tota vita Hebraeum sinistrae vel Communistam Hebraice loquentem se appellavit itemque contra omne razismi genus strenue certavit.

Magni nominis chirurgus academicusque, qui inter alia Sinistram et quaestionem Hebraicam (Italice Sinistra e questione ebraica), Praeter Iudeorum vicum (Italice Oltre il ghetto), Hebraeorum Locum (Italice Il posto degli ebrei) sapienter scripsit, Luzzatto ab anno 1998 ad annum 2006 Unioni Communitatum Hebraicarum Italicarum (UCEI) praefuit. Cuius nomen grato animo est prosecuta Ruth Dureghello, Communitatis Hebraicae in Urbe praeses, quae illum virum potissimum aptum ad internoscenda bona a malis nimirum praedicavit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta