O tempora, o moresGalliae proceres Macron exorant ut Arthuri Rimbaud Paulique Verlaine exuviae in Pantheon traiciantur

Auctores consilii, cui ministra Culturae adminiculum dedit, sunt Ioannes Lucas Barré editor, Fridericus Martel diurnarius, Nicolaus Idier scriptor

Paulus Verlaine (sinistra) et Arthurus Rimbaud (dextra)

Arthurus Rimbaud ac Paulus Verlaine, sublimes poetae maledicti, qui inter se breviter turbulenteque adamaverunt, seiuncti indecore quiescunt: alter Caroli Villae, in urbe natali quem abhorrebat, iuxta Paterni Berrichon ipsius inimici usurpatoris cineres, alter vero in Parisiensi coemeterio, sito intra fines circumdarii dicti des Batignolles-Monceau, inhoneste est sepultus. Quod Ioannes Lucas Barré, Fridericus Martel, Nicolaus Idier in postulatione Emmanueli Macron inscripta aperte deploravere: magni nominis tres litterati homines Rei Publicae Francogallicae praesidentem exoravere ut Arthuri Rimbaud ac Pauli Verlaine exuviae in Pantheon Parisiense summis honoribus transferantur.

Postulatoria epistula, cui Rosalina Bachelot, ministra Culturae, adminiculum dedit, ab innumeris viris mulieribusque bene meritis de re publica, litteris, artibus, doctrinis variis subscripta est. Inter quos novem quondam ministros Culturae, doctos Edgardum Morin, Alanum Minc ac Michaelem Onfray, Annam Ernaux scriptricem, Oliverium Py moderatorem theatralem, Linam Renaud cantricem memorare potissimum oportet.