O tempora, o moresFriderici Merz gravis lapsus: sempiternus Angelae Merkel adversarius homosexuales offensat

Christianae Democraticae Unionis praesidatus petitor in percontatione cum ephemeride Theodisca "Bild" homosexualitatem ad paedophiliam aggregavit

Ex Friderici Merz Libri Faciei pagina

Ex publica Friderici Merz sententia contentiones dissensionesque in Germania non placantur: inexorabilis Angelae Merkel adversator factionisque Christianae Democraticae Unionis (breviatim in Theodisca lingua CDU) praesidatus petitor, qui primum Parlamenti Europaei, postea Dietae Foederalis Teutoniae in subseliis sedit, homosexualitatem cum paedophilia nudius tertius consociavit. Quod in colloquio percontativo cum Kai Weise, ephemeridis Bild diurnario, Fridericus Merz, interrogatus num persona homosexualis cancellarius creari posset, sane dixit. De sexuali inclinatione publica controversia non agendum esse praeterea affirmavit.

Qua de re Ioannes Georgius Spahn, Christianae Democraticae Unionis factionis consociatus administerque foederalis Sanitatis Publicae, qui matrimonio cum Daniele Funke diurnario anno 2017 se coniunxit, certior factus, Merz ironice reprehendit idemque Hubertus Heil, Socialis Democraticae Partis Germaniae (breviatim in Theodisca lingua SPD) sodalis administerque foederalis Laboris ac Rerum Socialium, nimirum fecit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta