Georgia Meloni, Fratrum Italiae factionis ductrix legataque Camerae Deputatorum Reipublicae Italicae, Europaeorum Conservatorum ac Reformistarum partis praeses omnium suffragiis est nudius tertius electa. Parlamentaris congressus praeterea Polonam Annam Fotyga, quae Iuris et Iustitiae (Polonice Prawo i Sprawiedliwość) causam sequitur, secretariam generalem iterum creavit atque Catalanum Georgium Buxadé, qui in Parlamenti Europaei subselliis sedet Hispanicaeque factionis, cui nomen Vox, prolocutor est, thesaurarium designavit.
Europaeorum Conservatorum ac Reformistarum coetus, cuius partes constituentes libero mercatui, sovranismo, nationalismo favent ac migrantium, Muslimorum, personarum Lgbti+ nuncupatarum iura, potissimum Fratres Italiae, Ius et Iustitia, Vox, conculcant – ultimo hoc autem respectu Libertas et Solidarietas (Slovace Sloboda a Solidarita) vel Suecici Democratae (Suecice Sverigedemokraterna), qui, exempli gratia, matrimonio inter eiusdem sexus personas student, sane excipiuntur –, inter Factionem Popularem Europaeam (PPE) et Identitatem ac Democratiam (ID), extremae partem dexterae, medius communiter putatur.
Quoquo modo Georgia Meloni, sagacissima mulier, quam Stephanus Bannon abhinc duos annos novi lictorii regiminis asseclam aperte appellavit, tractandae rei publicae magnum usum haud dubie habet atque, Matthaeo Salvini omnino victo, Italicae Europaeaeque dexterae vera est imperatrix.