O tempora, o moresIoanni Serra, moderatori cinematographico, artium mundus supremum vale dicit

Insignis dispositor pellicularis auctorque scaenicus octoginta sex annos habebat

E situ interretiali Wikipedia

Romae Ioannis (Italice Gianni) Serra in Policlinico Gemelli, quo aliquot ante diebus receptus erat, mortem nudius tertius obiit: eximius cinematographicarum pellicularum moderator scaenarumque scriptor octoginta sex annos excesserat.

Monte Claro, in parvo Provinciae Brixiensis oppido, die 14 mensis Decembris anno 1933 natus, Serra operam pingendo sub magistro Ernesto Treccani primo dedit. Lutetiam Parisiorum petitus, ille ad artem cinematographicam, Georgio Franju, qui Cinematothecam Gallicam (v. d. Cinémathèque française) una cum Henrico Langlois condiderat, et Friedensreich Hundertwasser hortantibus, sane accessit.

Qui Mediolani apud sedem retis televisifici publici Rai anno 1950 laborem suscepit: programmata a Michaele Buongiorno et ab Aentio Tortora ducta, inter quae duo potissimum memoranda, videlicet Mercatus somniorum (Italice La fiera dei sogni) ac Dominica lusoria (Italice Domenica sportiva), est moderatus. Aentii Biagi socius quoque fuit.