O tempora, o moresNovus Michaelae Ghisleni liber typis Iulii Einaudi editus est: cui titulus “Generazione Arcobaleno”

In volumine auctrix de pugna legali, quam una cum Clara uxore ad agnoscendum infantem strenue fecit, narrat

Ex Michaelae Ghisleni Libri Faciei pagina

Michaela Ghisleni philosopha bioethicae studio dedita, docta trium voluminum, quorum unum cum Daniele Viotti confecit, auctrix ac Pii V Romani Pontificis implacabilis sodomitarum vel, ut rectius dicam, homosexualium vexatoris – mirabile auditu, mirabile scriptu – progenies, librum, cui est titulus Aetas caelestis arcus specie (Italice Generazione Arcobaleno), typis excudendum et imprimendum domo editoria Iulii Einaudi fovente nuperrime curavit.

In quo libello, notis, observationibus indicibusque nimirum illustrato, incluta scriptrix de pugna legali, qua una cum Clara Foglietta, dilectissima socia et uxore, necnon sapienti rei municipalis Taurinensis curatrice, ad agnoscendum infantem strenue dimicavit, Clara Appendino Augustae Taurinorum syndica quoque adiuvante, dilucide narrat et explicat.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club