Factio Democratica pro suffragio ad numerum parlamentariorum minuendum se publice declaravit. Quod Directorium Nationale sententiis longe plurimis hesterno die probavit: Nicolai Zingaretti agendi rationi centum duodenonaginta sodales enim favere, tredecim contra autem suffragati sunt, unus tantum se abstinuit, tacuere postremo undecim. Inter illos, qui partium Secretarii consilio refragati sunt, Ioannem Cuperlo, Barbaram Pollastrini, Aloisium Zanda memorare oportet.
Quo heri deliberato Factio Democratica Motui V Stellarum de facto cessit atque deteriori demagogorum sovranistarumque populismo omnino annuit.